- OPIGENA
- OPIGENAab Ope Iuno sic dicta, quam matronae colebant, quod eam opem quoque ferre in partu laborantibus credebatur. Festus. Eadem cum Lucina Latinorum Ilithyia et Zygia Graecorum, quam, utpote parturientum Deam, familiaris ad vocandi mos olim viguit. Eidem vota nuncupârunt Puerperae, quem morem eleganter expressit Propertius l. 4. Eleg. 1. v. 99.Idem ego, cum Cinarae traheret Lucina dolores,Et facerent uteri pondera lenta moram.Iunoni votum facite impetrabile, dixi,Illa parit.Hastas quoque consecrârunt, quod in nummis honori eius consecratis apparet, ubi non raro statua eius hastae subnixa videtur. Vaccas item publicô nomine immolârunt, et ne quid cultus deesset, nummis cusis monumenta erexerunt: ritu a Graecis ad Latinos derivatô. Vide Thom. Bartholin. de Puerperio Veter. ut et supra, in vocibus Diana, Lucina, Luna etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.